- NOVATUS
- NOVATUSEpiscopus in Africa; perfidus, adulator, arrogans, fordidus, Cyprian. ep. 46. 47. etc. Patrem fame perire passus, orphanos, viduasque impune spoliavit. Hinc Schismatis, quod tandem in Donatismum abiit, auctor, Felicissimo contra Cyprianum praesto fuit. Cum Novatiano dein, viro eloquente et Philosopho, sed Cornelium in Papatu sibi praelatum indignante, Romae amicitiam contraxit, qui duo tantum egerunt, ut Novatianus a quibusdam Praesulibus contra Cornelium ordinaretur. Sed cum ludibriô haberetur a reliquis, novam haeresin orsus docuit, post Baptismum in aliquod delictum prolapsos, ad paenitentiam non esse recipiendos. Eius discipuli Novatiani, se Catharos quoque apellabant; insuper damnantes nuptias secundas, et peccatores rebaptizantes. Ne quidem Concilio Niceno coerciti, in sectas dein abierunt, et a Sabatio quodam Iudaismus in illorum communionem introductus est, Euseb. Hist. l. 6. Epiph. haeres. 59. Augustin. haeres. 38. Hieronym. de Script. Eccles. Baron. in Annal. Georg. Hornius Histor. Ecel. cum Notis et Observat. Leydeckeri. Alii. Historiam utriusque breviter hisce complexus est Hieronymus, Catal. Scriptorum Eccles. c. 80. Novatianus, Romanae Urbis Presbyter, adversus Cornelium caethedram Sacerdotalem conatus invadere, Novatianorum, quod Graece dicitur Καθαρὸν, dogma instituit, nolens apostatas suscipere paenitentes; huius auctor Novatus Cypriani Presbyter fuit. Plura de utroque, vide apud Io. Forbesium Instructionum Historico-Theol. l. XII. c. 10. et l. XIV. c. 3. ut et supra ubi de illorum superba voce Noli me tangere. nec non voce Martianus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.